PARIA Scyphorum

PARIA Scyphorum
PARIA Scyphorum
occurrunt apud Plinium, l. 33. c. 12. ubi de Mentore, Mirum in auro caelando inclaruisse nemmem, argento multos. Maxime tamen laudatus est Mentor — Quatuor paria denique ab eo omnino facta ac iam nullum extare dicitur. Ubi intelligit, paria scyphorum: nam c. praec. meminit duûm scyphorum, Mentoris manu caelatorum. Paia autem dicit, quia semper in Delphica sive Abaco pares ponebantur, h. e. σύνδυο, Agroeciô teste, Quia vasa in Delphica paria semper sunt; unde ipse Cicero dicebat, Scyphorum paria compluria. Hinc de Delphica Horat. l. 1. Serm. Sat.
6. v. 117. in qua vasa et pocula ponebantur:
—— —— Lapis albus
Pocula cum cyatho duo sustinet.
Non tamen paria tantum vasa in abaco poni consuevisse, sed et imparia, ex Varronediscimus de L. L. l. 8. Itaque sicut abacum argentô ornari videmus, ut alia paria sint, alia disparia, sic in oratione. Sic in Horatii illo abaco, cyathus est impar, pocula paria. Salmas. ad Solin. p. 1047.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • CAELARE — Cardano l. de Lapidibus, et sculpere sic distinguuntur, ut caelare de gemmis dicatur, quae cavatâ effigie insigniuntur; sculpere vero, quum imago prominens figuratur, velut in nummis, qui Principum vultibus signantur. Sed Salmasio hoc ipsum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DELPHICAE Mensae et Delphicae simpliciter — Lat. Graec. Δελφίδες τράπεζαι: quod imitarentur figuram τῆς δελφίδος seu τῆς δελφικῆς, seu, ut recentiores Graeci dixêrunt, τȏυ δέλφικος τȏυ Α᾿πόλλωνος, tripodis Apollonis, qui Delphis erat, sic dictae sunt. Itaque rotundae facturâ erant,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”